De origine et situ Risuglobulorum libri continuatio

Jun 07, 2011 01:23

 (III.)Neque assueverunt otio longo hebescere, sed semper bono communi laborant. Ne tellus quidem a solo Fossatore agricola eorum, quem Kopatycz vocant, aratur: omnes enim certis temporibus se ad seminandum, consariendum seu ad messim congregant. Cibus non idem omnibus, sed varius cuique. Nyssae porcellae cupedia suavia, Strigi, quae magistra palaestrica olim fuisse moresque athleticos accepisse fertur, esca in morem Spartanam simplex, Fossatori autem terrae, quam colit, et (quia haud minus actu quam visu ursi similis est) meliturgiae fruges maxime placent. Dantur apud eos et convivia, sed semper modeste et sine ullis rixis epulantur. Vitia, cum certis omnes carent, non omnino eis desunt: Nyssa ventri oboediens, Arietellus graphomaniae deditus, Taranderellus aleator saevissimus est. Ceterum, idem Taranderellus, arboris rzamalisticae foliis degustatis, narcomaniae addictus factus est et nescimus, utrum iam artem hanc malam desiverit.

IV. Colant omnes eundem deum necne, cernere non ausim, quia variis temporibus varios deos advocant. Ideo, quod liquido scio, narrabo. Persaepius Fossator pavens crucis signum expressisse variis pelliculae capitulis monstratur. Aptenodytiscon (aliter Pin appelatum) quoque christicolam esse crederim, nam quodam capitulo “in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti” Latine effatus est. De Strige et Nyssa nihil mihi notum.
Postquam Cuniculus et Ericulus bona, quae rocheta ab iis duobus missa destruxerat, occulte exsercire decreverant, alii omnes, videntes mancipium suum inexplanabile restitutum atque nescientes, cui tantum miraculum ascriberent, Fortunam precibus hostiisque litare inceperunt. Qui demum historiae eius finis, ignoro, sed censeo eam optime Risuglobulorum credulitatis mirificum profundum demonstrasse.
Praeterea, ut supra diximus, Taranderelli auspiciis volentes credunt, quamquam rarissime fructibus eorum uti possunt atque vix umquam fit, ut praedicta eveniant.

risuglobulorum historia

Previous post Next post
Up