De Iosepho Stalin Latinitatis insperato fautore

Dec 15, 2012 02:07


Tabernas librarias frequentare soleo, quae ad libros veteres colligendos atque vendendos conditae Petropoli innumerabiles habentur. Et ecce unam earum, quae septimam ad lineam insulae Basilianae posita est, ad libros inspectandos ingressus haud longam post inquisitionem libellum mirificum animadverti, qui nihil aliud ac manuale latinum ad usum scholasticum tempore sovietico confectum fuit! Ubinam in Unione Sovietica discipuli scholastici Latinitatem didicerint, mirabar. At nec pecuniam ad hoc manuale emendum, nec tempus ad id diligentius inspiciendum habui, desertaque taberna cito huius rei oblitus sum.

Hodie autem commentus sum hunc libellum atque scrutandum mihi decrevi, quid esset, quod olim vidissem. Nunc certum mihi est, Latinitatis cultum ultima saltem aetate Staliniana sovieticis in scholis, quamquam perpaucis, extitisse. Anno enim MCMXLVIII quattuor in scholis Leninopolitanis coepta est linguae Latinae institutio, ut et Germanus Gurewitsch, qui ipse eo tempore unius harum scholarum (ducentesimae scilicet tertiae) discipulus fuit, testatur. Quibus libris, quaeris, ludimagistri discipulique illi sovietici, quibus Latinitati studere evenisset, usi sint? En quibus: manuali a Kondratieff et Wasnetsoff auctoribus confecto (quod demum manuale fortasse in taberna supradicta libraria vidi) eorundemque auctorum “Aulā linguae Latinae”, quae excerpta scriptorum classicorum continebat, serieque editionum, quae “Classici Romani” nuncupabatur, propterea quod integros auctorum romanorum textos optimo commentario instructos lectori praebebat.

Unum dolendum est: historiam Latinitatis in scholis sovieticis brevissimam fuisse, quia tres post annos supradicta institutio sublata est atque linguae antiquae aeternum scholis sovieticis expulsae sunt. Hodie autem et ex universitatibus gradatim demoveri videntur.

* * *

Hi vobis nexus usui, si russice legere scitis, fortasse erunt:

http://www.ruslang.ru/doc/voprosy/voprosy1952-4.pdf

http://ria.ru/edu_analysis/20100720/256565191.html#13550902786702&message=resize&relto=register&action=addClass&value=registration

http://www.gergur.ru/work/223/

http://annales.info/roma/books/kdch.htm

latinitas aetate sovietica

Previous post Next post
Up