De origine et situ Risuglobulorum liber

Jun 05, 2011 02:06

 I. Risuglobulorum terra ab insularum copia, quas certis capitulis pelliculae, e qua tantum omnia de illorum vita cognoscere possumus, videre potest, magno Oceano, ab aliis orbis terrarum partibus vel montibus vel eremo permaximo separatur ita, ne quis facile illuc penetrare possit. Ceterum negant nonnuli terram illam sane hoc mundo positam esse, quia tantas condiciones, id est eremi siccioris simul et silvarum lucorumque plurimorum atque Oceani mutuam tamque artissimam proximitatem, numquam ulla Oecumenae in parte inveneris. Contra quam opinionem hoc dicam, notum liquidissimo esse Cuniculum atque Ericulum Omskiam urbem in Siberia positam olim advenisse; Corvum Coracinatorem autem Constantinopolim visitasse. Praeterea, homines apud se vixisse memorant, ut Popovum radiophoniae inventorem aut Mendeleievum virum doctum, rerum chemicarum valde peritum. Nullum tamen hominem vivum per omnem pelliculam vides, quod me concludere urget gentem humanam eo tempore iam non plus exsistere. Hominibus usque in hodiernum diem in magno numero mundum incolantibus, necesse est, ut pellicula illa nec de praeterito nec de praesenti tempore narret, sed de futuro, ubi desit homini ullus praeter sepulcrum locus. Itaque ipsos Risuglobulos non indigenas hic esse crediderim, sed ut ita dixerim colonos, qui post transmigrationem hac in terra, bellis humanis devastata ac incolis priscis privata, consederint. Fieri potest, ut, Risuglobulis terras illas iam incolantibus, superfuissent adhuc posteriores hominum superstites, qui Risuglobulos multis artibus postea docuerint: loquendo, legendo, scribendo, calculando, mathematica, logica, philosophia, biologia, astronomia, musica, aeronautica, machinis variis construendis, domibus aedificandis et ceteris artibus ita compluribus, ut narranti etiam pagina deficeret, si omnes pernumerare vellet.

II. Risuglobulos tamquam Tacitus Germanos propriam et sinceram et sine dubio tantum sui similem gentem arbitror. Quia globulum pro corpore, velut beluae avisve cuiusdam artubus ornatum, mentem autem, quod mirere, humanam habent. Loqui atque etiam carmina componere sciunt. De rerum natura maxime scrutantur. Etiam geminos sibi creant et mechanismos mente rationeque dotare possunt. Auspiciis nihilominus aequa apud omnes et mirabilis fides, atque maxime eorum omnium doctus scientiaeque deditus, qui Taranderellus sive Russico, quo utuntur, sermone Losiasz, appellatur, simul et astrologus est ac planetarum positionem pro variarum rerum eventus praeiudicio habere solet.

III. Domos nostris similes habent, sed quaeque domus habitum possessoris sui exprimit. Ideo, si Nyssae, exempli gratia, porcellae, domum videris, non dubitaveris eam non Corvi Coracinatoris nec Cuniculi nec Taranderelli esse. Domi nulla extra modum commoditas. Machinam computatraliam solus Taranderellus habet, telephonicam nullus. Quare consuetudo eis est ad res disputandas inter se coire, nec per lineam telephonicam communicando corrupti sunt.

scripta mea, latinitas, socordiae fructus

Next post
Up