Nov 23, 2011 12:00
Abusio est, quae verbo simili et propinquo pro certo et proprio abutitur, hoc modo: "Vires hominis breves sunt"; aut: "parva statura"; aut: "longum in homine consilium"; aut: "oratio magna"; aut: "uti pauco sermone." Nam hic facile est intellectu finitima verba rerum dissimilium ratione abusionis esse traducta.
Leave a comment
Comments 1
Reply
Leave a comment