Frater Thomas Henrico deorsum incolenti aliisque gregalibus, salutem
HENRICVS DEORSVM INCOLENS FRATRI THOMAE CETERISQVE SODALIBVS SALVTEM
"Multitudinem mediarum animalium haud inveniri."
"Istas tamen medias fossiles deesse, prima facie saltem in dubium revocat Darwini doctrinam."
Quod scripsisti, eximie Thoma, omnino non intellego. habemus uero sescenta milia fossilium quae formas medias inter species admodum diuersas clarissime demonstrant: (ex. gr.) inter pisces et amphibia, reptiles et aues, reptiles et mammifera, bouiformes et balaenas, simiaformes et homines.
Sunt naturales praeclarissimi, Darwini dogmata licet sequentes, qui aperte tamen fatentur fossilium testimonium, ut ita dicam, esse imperfectissimum ac tenebrosum. Inter quos locutus est candidissime Colinus Pattersonius, quondam Praefectus Palaeontologorum apud Museum Britannicum Animantium [anglice, ‘ Natural History Museum ’]. Negavit unum tantum inventum fossile de quo certissime constat id medium esse inter duas viventium species. Stephanus Gouldus, Darwini Marxique sectator, biologus quoque praeclarus, haud aliter affirmavit, fossilia media deesse quasi palaeontologorum collegii rem esse occultam [anglice, ‘the absence of transitional fossils is a trade secret of palaeontologists’.]
En nexus
http://creation.com/that-quoteabout-the-missing-transitional-fossils Omnia fossilia, quae usque ad hodiernum diem reperta sunt, concinunt cum doctrina Darwini (EVOLVTIO BIOLOGICA (Ang. evolution): scilicet omnes species adhuc extantes ab uno aliquo proauo gradatim mutatas esse longissimo temporum lapsu ad formas quas hodie uidemus). quid ergo hanc doctrinam refellere possit? facillimum est dictu: fossile cuniculi, qui aeuo Cambrico uixerit; uel fossile uaccae, quae aeuo Iurassico inter dinosauros mugiret. itaque opus est fossili unius alicuius animalis, quod uixisset prius quam ‘euolui’ posset. tamen tale fossile adhuc non inuentum est.
Quae tua verba compertam concessamque ducunt geologiam Caroli Lyelli quam et ipse Darwinus sequebatur. Doctrina quidem Lyelli posuit mutationes aequabiles, quibus rupium ‘strata’, ut aiunt, quodam longissimo temporis lapsu incrementis minimis formata essent. Qui tamen Darwini doctrinam negant plerumque et hanc recusant sententiam. Illa strata celeriter formata esse quibusdam motibus ingentissimis terrae marisque.
Inter has autem duas de rupibus conditis doctrinas, haud facile est vi et investigatione iudicare, quae quippe res spectent non iam iterandas. Nam ego si rupium strata affirmo formata celerrissime quodam magno diluvio quod superficiem terrae divinitus texuerit, alius a me quidem dissentiat vel etiam mihi irrideat, mea tamen verba, illorum ope quae nunc sensibus patent, refellere nequit.
Nihilominus nonnnulla iam sunt inventa quae cum illa geologia saeculi undevecisimi minime concinunt. E.g. fossilia exstant arborea quae pluria strata pertranseunt [anglice, ‘polystrate tree fossils’]. Ex quo satis apparet haec quidem strata non centena millia annorum esse deposita, id quod voluit geologia Lyelli Darwinique, sed velocius quam arbor corrumpat.
En nexus:
http://creation.com/polystrate-fossils-evidence-for-a-young-earth Item, nonnulla dinosauroroum ossa exstant quibus cellulae rubrae sanguinis adhuc inhaerent, id quod quidam naturales americani nuper stupefacti invenerunt. Materia enim tam mollis non potest permanere decies sescentena millia annorum, sed post complura millia tantum corrupuisset.
http://creation.com/sensational-dinosaur-blood-report Item, haud multos abhinc annos investigatores, technologia usi novissima, carbonem quatuordecim in adamantibus inventi sunt. Quod elementum, vi radianti praeditum, ita in carbonem duodecim abit ut post quingaginta quinque millia annorum non iam instrumentis mensoriis se praebeat. Secundum dogmata tamen geologiae saeculi undevicesimi illae gemmae pretiossimae decies milies centena millia annorum abhinc creatae sunt! Ut aiunt nostri patrueles americani, Ite, excogitate!
http://creation.com/diamonds-a-creationists-best-friend Pauca sane e pluribus refero, quae tamen Lyelli Darwini heredes raro a sententia moveant. Quare hoc persuasum non habeo, eos palinodiam esse canturos etiamsi cuniculi fossile in rupibus ‘Cambricis’ olim reperiatur.
Quod denique non omnia viventium genera in eisdem rupium stratis inveniantur, inde non necesse est diiudicare alia in telluris aetate alia vixisse. Nam investigatores in officinis probavere annis recentibus strata ad perpendiculam saepe formari, non autem semper ad libram, id quod a Lyello positum erat. Ex quo colligi potest haec animalia simul in terra forsan habitasse, eademque quadam magna naturae perturbatione esse separata, ut omittam ipsas stratium divisiones in dies incertiora fieri, fossilium ‘perperam’ depositorum crebra inventione.
http://icr.org/article/473/http://creation.com/images/pdfs/tj/j14_1/j14_1_110-116.pdf "species viventium in orbe terrarum iam perfectae se praebuerunt"
nescio quid significet istud ‘species perfectae’. omnia animalia, quae his 4 000 000 000 annis terra marique uixerunt, ‘perfecta’ fuerunt. uerum hoc non prohibet quominus species gradatim ex aliis speciebus mutatae sint. omnia animalia et ‘perfecta’ et (in potentia saltem) ‘intermedia’ sumus.
Species perfectas eas intelligo quarum organa omnia vitae ipsius animalis deserviant ne inutilibus oneretur. Contra animalia essent imperfecta immo impefectissima quae, v.g., oculos sine nervo optico possiderent. Tecum sane consentio omnes species quae terra marique apparuerunt hoc sensu perfecta fuisse. Sed hoc quemadmodum evenire potuisset si illae species gradatim casuque conderentur?
sed si ne unum quidem fossile ad nos peruenisset, doctrina Darwini firmissimis fundamentis staret nec refelli posset. codices hereditarii, mira similitudo corporum omnium uiuentium, partes corporis quae nil prosunt nec intellegi possunt nisi ab aliis speciebus ‘euoluti’ sumus, regiones orbis terrarum quo diuersae species inueniuntur: haec omnia satis essent, ut homines bonae uoluntatis confiteantur huius doctrinae ueritatem.
Huius sectionis prima pars eam fallaciam exhibet quam logici appellant fallaciam consequentis: ‘si A ergo B: sed B; ergo A’ - ‘doctrina Darwini si vera est, mira similudo erit corporum codicisque hereditarii ominum viventium; sed haec mira similitudo re vera datur; ergo doctrina Darwini vera est’. Pari modo is ratiocinetur qui dicat, ‘Si Socrates meus est filius, homo est; sed Socrates homo est; ergo meus est filius’.
Altera pars cum illo haud constat quod superius tamen scriptus es. Si vere sunt animalia quae partes corporis habent nil utile sibi praestantes, quomodo ‘perfecta’ appellare merentur? Sed ad singula veniam exempla.
pauca tantum exempla afferam:
1. quid prosunt in balaenis ossa, quae officio crurum uel peluis fungi debeant? extant uero plurima fossilia (cum quis codices hereditarii artissime concinunt) quae demonstrant proauos balaenarum animalia terrestria fuisse gradatimque maria coluisse. licet di immortales omnia animalia ex nihilo creauerint, cur uoluissent ita rem uideri, ut balaenae ex animalibus terrestribus in animalia maritima euoluti sint?
Affirmant periti tantum abesse ut haec balaenarum ossa nihil prosint ut organa genitalia firment in congressu. Quare alia habent mares, alia feminae.
Ceterum periculosum semper est ponere organum inutile quia eius ignoratur officium. Olim tonsiliae humanae quoddam reliquum inutile putabatur, aetatum scilicet praeteritarum vestigium. Quot autem pueri, gutturibus tantum malis laborantes, hoc pacto id passi sunt ut hoc organum ‘inutile’ sibi a medicis ereptum est vi et ferro? Serius didicerunt investigatores tonsilias ad hoc multum conferre ut morbi a corpore arcerentur [anglice, ‘they form part of the body’s immune system’.]
Quod balaenae e mammiferis terrestribus evolutae sint, quam temere praetenditur quam et infirmo varioque fundamento historia erigitur, haec symbola bene narrat:-
http://creation.com/refuting-evolution-chapter-5-whale-evolution 2. cur di isti sapientes uoluerunt nec mammifera terrestria nec reptiles nec amphibia nec pisces, qui in aqua pura uiuere ualeant, insulas remotas incoluisse? praeterea, qui fit ut eae species, quae cognatissimae speciebus insulanis uidentur, terras proximas illis insulis incolant? potestne fieri ut species, quae terras proximas olim incolebant, ad insulas migrauerint inque nouas sed simillimas cognatissimasque species ‘euoluti’ sint?
Interrogationem primam non intellego. Sunt mammifera etc qui insulas remotas incolant.
Quod ad alias attinet, mos est duos distinguere sensus huius vocabuli ‘evolutionis’, genomatis scilicet facultatum aut incrementum aut diminutio [anglice, ‘either the increase or the loss of genetic information’]. Hic, quae melius ‘devolutio’ appelletur, ab omnibus conceditur, ille autem a Darwini doctrina exigitur. Nova geminia facultatum illarum diminutione fieri, non nego. Quod si quis potius novas species nominare velit, integrum est ei. Genomatis vero facultates casu crescere, ita ut novas structuras potentiasque sortiatur animal, potius audacter asseritur quam experimento a Darwino pedisequisque probatur.
3. quam ob rem statuerunt di immortales ut Australia , terra omnium pulcherrima, ab solis marsupialibus ac monotrematibus coleretur? cum di fecerint ita uideri, ut marsupialia hoderna ‘euoluta’ sint ab marsupialibus simillimis, quae olim Gondwanam incolerent, uolueruntne fidem nostram in periculum mittere?
Primam interrogationem licet retorquere. Quam ob rem marsupialia non evoluta sunt in Europa? Monotrema autem Australiam solam, terram pulcherrimam, incolere non iam constat, quia dens fossilis illius bestiae iucundissimae quae anglice ‘platypus’ appellatur [nescio latine] viginti abhinc annos est in America Meridionali inventus.
Ad alteram quod attinet, nescio utrum marsupialia hodierna ab aliis quorum mentionem facis deriventur necne. Iterum dico quod ad Agricolam, Moderatorem nostrum, scripsi: Corpora sane animalium per generationes continuas mutari possunt, inter speciei tamen fines et modos, dum in codice hereditario haec praevalent, illa diminuunt vel evanescunt. Haud aliter generatores equum canumve iam dudum multa et dissimilia efficiunt animalium seminia .
Fieri potest, v.g., ut et leones hodierni et tigres ab aliquo magno catto originem duxerint, ac quasi dua geminia unius speciei nunc exstent. Sed reptilia in aves abire posse vel pisces in mammalia, opinionum commenta duco, nec ratione sustenta nec experientia.
Valeas, valeatis