Worship Center - the Office of Sext (Noon) - Saturday

Jun 16, 2007 10:14

Cadfael, again, stood alone in the main chapel and observed the noon time Office.

in finem Idithun canticum David
dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi

ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti

amove a me plagas tuas
a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma
xaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero

{Open}

cadfael, el mariachi, worship center

Previous post Next post
Up