Grammatica latina in Scholarum usum

Nov 13, 2018 21:06


Grammatica latina in Scholarum usum
Cura a G. Dorn Seiffen
Zutphaniae [a1] ,
Ex officina Thieme. 1822.
Pagina 19
INTRODUCTIO.
Crammatica est ars bene loquendi et scribendi.
Partes Grammaticae sunt:
I) Etymologia, quae singularum vocum proprietates exponit;
II) Syntaxis, quae voces ad orationem formandam construere docet, et
III) Prosodia, quae de accentu, syllabarum quantitate et versibus componendis agit.

DE ORTHOGRAPHIA
Ad Etymologiam pertinet Orthographia, quae literarum usum et potestatem docet
§ 1
I) Literae sunt: a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, l, m, n, o,p, q, r, s, t, u, x, y, z.
II) Ex his k, y, z, solum in vocibus, e lingua Graeca ortis, usurpantur; k vero interdum solum in Kalendae, Karthago. .
III) i et u ante vocales in eādem syllaba consonantium j en v potestatem assumunt; u vero post g et s manet vocalis, ut lingua, suavis.
IV) u semper post q sequitur et vocalis manet, ut aqua , loquor.
1) Quisque populus hodie pro suo ipsius linguae idiomate has literas pronuciat, cum vera Romanorum pronuntiatio ex parte perierit

[a1]Zutfen (Zutphen) nö. Arnhem (Arnheim), Pr. Gelderland, Niederlande.

латынь, грамматика, произношение, алфавит

Previous post Next post
Up