Rhet. Her. XXXII, 43 (часть I)

Nov 09, 2011 23:49

Denominatio est, quae ab rebus propinquis et finitimis trahit orationem, qua possit intellegi res, quae non suo vocabulo sit appellata.

Id a + utventorum conficitur, ut si quis, de Tarpeio loquens, eum Capitolinum nominet,

aut invento, ut si quis pro Libero vinum, pro Cerere frugem appellet,

aut instrumento dominum, ut si quis Macedones appellarit hoc modo: "Non tam cito sarisae Graeciae potitae sunt", aut idem Gallos significans: "nec tam facile ex Italia materis Transalpina depulsa est";

aut id, quod fit, ab eo, qui facit, ut si quis, cum bello velit ostendere aliquid quempiam fecisse, dicat: "Mars istuc te facere necessario coegit";

aut si, quod facit, ab eo, quod fit, ut cum desidiosam artem dicimus, quia desidiosos facit, et frigus pigrum, quia pigros efficit.
Previous post Next post
Up