Rhet. Her. IV, 43 (часть II)

Nov 17, 2011 13:01

Ab eo, quod continet, id, quod continetur, hoc modo denominabitur: "Armis Italia non potest vinci nec Graecia disciplinis" - nam hic pro Graecis et Italis, quae continent, notata sunt -

ab eo, quod continetur, ut si quis aurum aut argentum aut ebur nominet, cum divitias velit nominare.

Harum magis in praecipiendo divisio, quam in quaerendo difficilis inventio est, ideo quod plena consuetudo est non modo poetarum et oratorum, sed etiam cottidiani sermonis huiusmodi denominationum.

Circumitio est oratio rem simplicem adsumpta circumscribens elocutione, hoc pacto:

"Scipionis providentia Kartaginis opes fregit".

Nam hic, nisi ornandi ratio quaedam esset habita, Scipio potuit et Kartago simpliciter appellari.
Previous post Next post
Up