HODIE EST PETRI GLARE DIES NATALIS
Petrus Glare, nostrae aetatis lexicographorum princeps, a. d. VI K. Nouembr. a. MCMXXIV in uico Woodford Greene, qui locus hodie Londinii partibus borealibus continetur, natus est. cum ludi litterarum curriculum absoluisset, Bellum Vniuersum Alterum illatum est. itaque in Exercitum Britannicum sua uoluntate scriptus est, multaque in India et in Chryse uidit, uelut Nangazachii urbis reliquias. deinde Duroliponte (quod ab aliquibus Cantabrigia dicitur) utramque linguam in Academia didicit, qua in ceteris Rogero Mynors magistro usus est. ab a. MCML Lexico Latino condendo operam dedit, idque usque ad finem a. MCMLXXXII perduxit, aliquot collegis administris. denique a. MCMXCVI nouum Supplementum Lexici illius inclitissimi Liddell et Scott et Jones confecit. a. MCMXCIX Moscouiam uenit scholasque in Academia nostra de lexicographia habuit, quas nunc publici iuris factas habemus in Nymphon Antro, id est Actorum Grammaticorum tomo recentissimo XV. plura de Petri Glare, uiri honestissimi nobisque amicissimi, uita in Initiis eloquentiae Latinae (pp. 154-156) scripsimus.
Omnia bona cum ipsi tum familiae eius precamur, in primis uero bonam ualetudinem!
PETRVS GLARE (photographema depromptum ex loco Lexici Latinitatis Britannicae medii aeui:
http://www.dmlbs.ox.ac.uk/about-us/editorial-team/consultant-editors)