PROCRASTINATIO...

Sep 11, 2009 19:54


Piger sum. Nec modo hodie, sed diu quoque, nesciens quid agere nisi legere in libris meis interretive. Mensem post Alma Mater Lipsiensis denuo ad se me vocabit, et nondum aliquid utile egi. Intant enim mihi duas operae, quas diu a me scripturas esse oportet. Alter sit de nominum exemplis peregrinorum utentibus litterulis linguae Georgicae, quibus iam collegi multitudinem nominum, alter de Vicipaedia Sinensi, de qua nondum bene scio quod scribere...

Tina apud me fuit heri diesque ante et sacculos panicii assos cum holeribus fecimus, etiam tuberes solani cum folliculo cocti edimus. Nunc ea in patriam rediit cum ipse cras ad diem natalis
Melaniae invitatus sim.

Atque nunc quid agam?

P.S.: Ceterum, liber secundus Ioanne H. Ørberg scriptus advenit, sed non legam donec libros alios Novum Testamentum, Asterigem Apud Britannos et Harrium Potter Et Philosophi Lapidem perlegero.

latin

Previous post Next post
Up