Nov 20, 2018 15:25
- satis jam hac super re verborum est... potius est, ut mihi dicas, unde nunc venis?
- De Chiovia. Intra binas circiter hebdomadas peregrinabor. Tu quoque viae te committe.
- Bene, cur non? - pronuntiavit Oblomov.
- Quaeso, sedas, petitionem scribe, cras et eam dabis.
- Perbelle! Cras! - incipit dicere Oblomov se recollectus. - Qualis nimia festinatio! Tanquam compelleret quisquam. Cogitabimus atque disputabimus, et deinde deo volente videbimus! Cur non a principio rus ire et postea peregrinari …
- Quare postea? Nonne medicus jussit te peregrinari? Amitte prius pingue, corporisque pondus, tum et animae somnus discedet. Se exercere in corpore laborando atque in mente agitando tibi necesse est.
- Non, Andrea, ea omnia me fatigabunt, quia valetudo mea quam tenuis est. Hoc potius est, ut me relinquas atque solus iter facias.
латынь,
русская литература