Стихи на латыни
Обнаружил юношу из Италии, пишущего на латыни стихи.
DĒ MĒ IPSŌ
Alexius Isclānus sum (nātus "Alessio Schiano" Italiānē).
Avēte atque valēte omnēs lēctōrēs meae pāginae; ego Alexius Isclānus sum (nātus "Alessio Schiano" Italiānē) et amō, praeter meam candidam et Dēsīderātam puellam, maximē et amōre extrēmō linguās antīquās; praecipuē illās quae antīquissimae sunt. Nātus sum Urbitellī diē tertiō Iūniī annī MCMXCV, parvulae cīvitātis apud mare in Tusciā. Nunc studeō, post Lycaeum Classicum "Dantēs Alighierī", in ūniversitāte philologiae linguārum praeteritātīs: linguae Graecae, linguae Latīnae, linguae Hebraicae et linguae Sumericae. Amō certē interdum plūrimās linguās ut illam Mayanam et illam Sanscritam cuius mihi annō ventūrō erit exāmen ūniversitātis. AMŌ MEA STUDIA hoc mihi fert scrībere et iuvāre victionārium!I
Glōria vāna tibī quia sub tellūre iacēbis,
verminibus caecīs, pulchra, placēbis ibi.
II
Bellus eram iuvenis: iam coepī perdere fōrmam,
advertō, moriar mox nisi pulcher erō.
III
Cūr numerōs scrībam quamvīs excellere metrō
nōn valeam quaeris, callide cāre, patet,
scīs Dēsīderiam semper flōrenter amāre
per versūs paucōs verba pusilla mea.
IV
Vōs miserōs falsōs vellem mox fuste necāre
nī mortem facerem rem mihi saepe bonī.
V
Parvula tū quondam, virguncula laeta labābās
nunc mulier trīstis plēna dolōre labās.