Salvete o diu non salutati Latine legentes, denique inter Conventiculum Latinum Lexintoniense denuo sum. Anno proximo Conventiculum insigne fuit, sed occupatius eram quam qui ephemerin interretialem scriberet-maximi momenti sunt haec duo: primum quod acroasin dedi, dein quod in opere scaenico grex alius me iocose repraesentabant, sed fortasse alio die conabor rem enarare. Hoc autem ipso anno spero me minus sub rerum onere opressum fore.
Usque adhuc haec sunt facta:
- Heri profectus sum, dein Diana compellata statim reversus, nam die maturius iter inceperam.
- Hodie denuo profectus sum, et hoc primo in multis anno ad cenam intoductoriam adveni.
- Rubrum tectum interrete gratis offert, tandem aliquando!
- Sed interrete nunc cum vi electrica defficit. Ut videtur transformatorium efractum est, et fortasse diu in tenebris erimus
Umbris circumdantibus, me somnolento, sessionibus cras incohaturis, opus est dormire. Valete!
Commentatio vi electrica reddita proscripta