(no subject)

Jul 11, 2008 19:03

Hodie Terentius me praefecit ducem... ergo fortasse res melius se habent. Sed adhuc exspecto scire utrum me vult (aut desiderat aut patietur) Cenulam Romanam horno coquere. Post sessionem meam (de imagines-hoc vice Alma-Tadema pinxit in imagine Popmpeiorum cactum-neque sensu antiquo! Altera imago erat puellarum pompam coram Collosseo spectantes, sicut in Ben Hur), cum Niallo eram qui me voluit ei opem ferre, sed praeter me nesciocur tantum duo alii venerunt participes! Hac autem in sessione, legimus locum ex prooemio Laurentii Vallensis De Elegantia Linguȩ Latinȩ superbi hominis. Sed rogat: "...quis equus rerum estimator non eos preferat...?" Quis equus rerum estimator? Primum, none debet esse "qui equus"? Deinde, nonne equi sunt pessimi rerum aestimatores?

...

Ooooh, quis ȩquus, non qui equus!

Alia vocabula, citanda & locutiones:
ambiclitella = waltzing matilda?
ire pedes = sequi
mercede conducere = hire; rent.
...expertum linguae Latinae = expert in Latin
...expertem linguae Latinae = devoid of Latin
"parum integra veritate"
"Ne ad aliud quam de quo agitur abducar" -Seneca
"Aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua media; accedunt viris feminae..." -idem de choro canente

lexintonia, conventiculum

Previous post Next post
Up