Iterum ad secundam matutinam horam detuli ephemerin scribendam. Difficile est ita scribere, conventiculo iamiam tam fatigante. Ego, ne multis, vobis dicam:
- Incepimus opus scaenicum scribere
- Imagines, iterum Almae-Tademae, tractavimus, primam Cleopatrae et Antonii inter se convenientes, alteram de ectypa Parthenonis. In illa imagine nomen cleopatra litteris hieroglyphicis scribitur, sed parva menda: Ḥqc[.t] Nb[.t]-Tɜ.wy Qlwɜpdrs--Cleopatrus?
- Pransurus eram apud Qdobam cum Carolo et Niallo, sed exspectanda Aemelia, ego, Niallus, Catharina sine eis profecti sumus.
- Denique cena fuit convivalis apud Patricium
De convivio plura dicere vellem si vigilare valerem, sed haec sufficiant: Patricius nunc domicilium olim Erikae et Michaelis habitat. Volebat mecum de cibis nominandis rixare. Pro Conventiculo Mallorianna et liberi sui apud eum deversantur. Fiachra nunc est... nescio, 5 annos nata? Et hoc anno fratellus Columba etiam participat. Exeunte convivio nonnulli cantare incepimus. Fiachra nuntiavit, Latinitate sua callida, Columbam saltare velle. Ergo Columba quasi epilectice saltabat (Mallorianna eum se credere dixit more hip-hop saltare) "Quam saltationem!" inquam, "Ubi, Fiachra, saltare didicit?" Cui respondit Fiachra sic: "NON didicit!" Me discedente, Columba matri suo plangebat: "Volo ientaculuuuuuuuum!"
Via ad autocinetum meum satis longe duravit, et medio itinere memini me sarcinam apud Patricium reliquisse. Volui autocinetum primum reperire, et tantum postea sarcinam. Sed autocinetum tantum me pallente tam diu poposcit... ad Rubrum Tectum fessissimus reveni.
Et ea de causa delirans garrio. Ergo in proxumum.