Nov 17, 2016 17:18
Aegrotans iterum silebam, quippe nihil ullius momenti gerebam. Lutetiae hebdomadem degere constituimus, sed peregrinari non potui, ut Londinii, plerumque in atrio, mansimus.
Medicamen novum mihi dedit medicus, quod vereor ne somnio noceat. Una nocte (seu mane) ter in somno et paralysin et apnoian passus sum. Haec sunt mihi insolitissima ; semel antehac acciderunt. Tum eram XIV seu XV annos natu. Primum de cottidianis somniabam, et in somnio ipso obdormivi. Deinde somniavi me incubum oppetere ut terrore experrectus sum. At in tenebris circum cubile monstrum insidiabatur, difforme, paene informe, bracchiis pectoreque ingens, sine capite. Super me gliscebat, gravi corpore hispido me circumvelabat, ut non possem moveri neque spirare. Volui clamare, sed frustra... dein experrectus sum -- tum vere. Etiam in cubile iacebam, sed aberant tenebrae, quod sol ardens radios aestivos per fenestram mittebant.
Nam, mythis gentium multorum avide studebam, atqui tum mythum de striga nocturna vel ignoravi vel eius immemor fui. Sic monstrum incertum formam anillae taetrae non induit, et putavi somnium insolitum esse neque praeternaturale. Suppressionem nocturnam non iterum passus sum, nec strigae nec illi monstro hispido iterum somnians obviam ivi. Cum tandem in libro mythum repperissem, locus explicationem a psychologistis et medicis datam ostendit. Immo vero, numquam monstum dubitavi e somnio ortum esse, sed et neminem novi qui dicit se idem passum esse.
Usque ad diem Solis, non mihi revenit. Tum una hora ter accidit. Primum monstrum corpus caligonis habuit, secundum formam ingentis viri palla rubra et crocea gerentis induit, tertium fuit funditus caecum. Ubi striga ?