Anno MMDCCLVIII a.u.c., a.d. X Kal. Apr.

Mar 23, 2005 19:20

Hodie mane erat mihi discurrendum, cum hora una et dimida antemeridiem obvium consiliario sit. Hoc scriptium erit breve, et postea iterum scribam. Celeriter tabaccum fumare nunc eo.

...

Hic consiliarus novus bonus videtur. Placidus amicusque ac non gratia laboris fessus est. Domi iam sum et hodie vere Latinae studebo. Canes opinor ad vesperam ambulare facturus esse. Lavatus iam sum, itaque prandium faciam, postquam ad studium Latinae aut Graeci linguae ibo.

...

Subito ita cogitabant: aiunt democratia pacem facere; sed non verum est. India est republica populara at bellum cum Pakistanibus ac cum China gessit. Multisque nationibus aliis idem est verum. Immo, quod pacem facit, est hoc quod, de lingua Anglica 'consumerism' et a me de lingua Latina appellabatur 'emptorismus'. Si homines gloriam et famam patriae amant, bellum facilius gerent. Sed bellum gerere est pretiosum, et pecuniaque multa sibi utitur. Si autem quod a hominibus maxime cupitur est maiores melioresque televisiones vehiculaque, non ergo bella pretiosa illis hominibus placebunt, cum televisiones et vehicula quidem pretiosa sint, et cum his homines pecuniae suae pro bonis suis uti velint. Unum autem impedimentum est. Qui habet bona sua pecuniaque cariora fama rei publicae, mox omnibus rebus suis rem publicam semper postponet. Atque res publica ab eodem aestimabatur ne assis quidem.

...

Est nunc septem horae post meridiem et sol cecidit. Hodie erat non male. Paulum legebam Ciceronis et duo epigrammata Martialis. Cum Martialem Cicerone magis iocularium plerumque sentiam, tamen hodie, loci Ciceronis iocularii et Martialis non tanto opere. Forsitan scientia linguae Latinae mea crescat. Si verum est, haud scio.

backdated paper journal entry, latin

Previous post Next post
Up