L. l. n. p. c.

Dec 07, 2009 19:36

"Neque novem neque nonaginta die rumor silescebat. Secundus discessus Domini Bilbonis Peransis per anuum diemque in Hobbituvico et in etiam Pago omni disserebatur, atque homines longissime meminerant. Fabula fiebat qua ad focum juvenilibus Hobbitibus narrabatur; ac finaliter Stultus Perans qui fulgore tonitrumque perierat et iterum cum peris gemmorum et auri plenis apparuit, cara persona famae fiebat, quae diu post obliviscendum eventuum pervivebat.

Sed interim in vicinia publice ratio Bilbonem, semper rarum, tandum maxime insanum factum esse et in mundum latum confugisse. Ibi sine dubio in stagno amnive cecidisset ac tragicam sed vix intempestivam mortem mortuus esset, quibus principaliter Gandalf in culpa ponebatur.

'Si iste mordidus magus relinquet iuvenem Frodonem, fortasse requiebit et colet intellectum hobbitalem,' aibantur. Et videbatur magum Frodonem relinquere, et requiescebat, sed incrementum intellectus hobbitalis non clare visibilis erat. Immo, nominem curiositatis Bilbonis statim asciscere coepit. Lugere recusabat; et anno sequente in diei natalis centesimi duodecimi Bilbonis honore dedit epulum, quod Centupondii Festum dixit. Sed inemendatum, nam hospites viginti invitati et non pauci nataliciae fuerunt ad quas cibum ninxit atque potionem pluvit, sicut dicunt Hobbites."

lingua, libelli

Previous post Next post
Up