Nov 09, 2011 14:50
Restant etiam decem exornationes verborum, quas idcirco non vage dispersimus, sed a superioribus separavimus, quod omnes in uno genere sunt positae. Nam earum omnium hoc proprium est, ut ab usitata verborum potestate recedatur atque in aliam rationem cum quadam venustate oratio conferatur.
De quibus exornationibus nominatio est prima, quae nos admonet, ut, cuius rei nomen aut non sit aut satis idoneum non sit, eam nosmet idoneo verbo nominemus aut imitationis hoc modo, ut maiores rudere et mugire et murmurari et sibilare appellarunt; significandae rei causa, sic:
"Postquam iste in rem publicam fecit impetum, fragor civitatis in primis".
Hoc genere raro est utendum, sic ut ne novi verbi adsiduitas odium pariat; sed si commode quis eo utatur et raro, non modo non offendet novitate, sed etiam exornat orationem.
Pronominatio est, quae sicuti cognomine quodam extraneo demonstrat id, quod suo nomine non potest appellari; ut si quis, cum loquatur de Graccis: "At non Africani nepotes", inquiet, "istiusmodi fuerunt".