Nov 23, 2011 16:50
Translatio est, cum verbum in quandam rem transferetur ex alia re, quod propter similitudinem recte videbitur posse transferri. Ea sumitur rei ante oculos ponendae causa, sic:
"Hic Italiam tumultus expergefecit terrore subito".
Brevitatis causa, sic:
"Recens adventus exercitus extincxit subito civitatem".
Obscenitatis vitandae causa, sic:
"Cuius mater cottidianis nuptiis delectetur".
Augendi causa, sic:
"Nullius maeror et calamitas istius explere inimicitias et nefariam crudelitatem saturare potuit".
Minuendi causa, sic:
"Magno se praedicat auxilio fuisse, quia paululum in rebus difficillimis aspiravit".
Ornandi causa, sic:
"Aliquando rei publicae rationes, quae malitia nocentium exaruerunt, virtute optimatium revirdescent".
Translationem pudentem dicunt esse oportere, ut cum ratione in consimilem rem transeat, ne sine dilectu temere et cupide videatur in dissimilem transcurrisse.